S. Andreæ Apostoli ~ II. classis
Tempora: Sabbato infra Hebdomadam XXIV post Octavam Pentecostes V. Novembris

Divinum Officium Rubrics 1960 - 1960

11-30-2019

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Start
℣. O Lord, +︎ open thou my lips.
℟. And my mouth shall declare thy praise.
℣. O God, come to my assistance;
℟. O Lord, make haste to help me.
Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Invitatory {Antiphon ex Commune aut Festo}

℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Palmas et hymnos débitos
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi tyránnum cónterit.

In his Patérna glória,
In his triúmphat Fílius,
In his volúntas Spíritus,
Cælum replétur gáudio.

Patri, simúlque Fílio,
Tibíque Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Hymn {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Palmas et hymnos débitos
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi tyránnum cónterit.

In his Patérna glória,
In his triúmphat Fílius,
In his volúntas Spíritus,
Cælum replétur gáudio.

Patri, simúlque Fílio,
Tibíque Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Vidit Dóminus * Petrum et Andréam, et vocávit eos.
Psalmus 18 [1]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidit Dóminus Petrum et Andréam, et vocávit eos.
Psalms with lections {Antiphons and psalms ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Vidit Dóminus * Petrum et Andréam, et vocávit eos.
Psalm 18 [1]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:3 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:4 In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum.
18:5 Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6 Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * a término cæli fit egréssus eius,
18:7 Et circúitus eius usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri eius.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14 Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15 Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15 Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Vidit Dóminus Petrum et Andréam, et vocávit eos.
Ant. Veníte post me, * dicit Dóminus, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Psalmus 33 [2]
33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte post me, dicit Dóminus, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Ant. Veníte post me, * dicit Dóminus, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Psalm 33 [2]
33:2 Benedícam Dómino omni témpore; * semper laus eius in ore meo.
33:2 In Dómino gloriétur ánima mea: * áudiant húmiles, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum; * et extollámus nomen eius simul.
33:4 Quæsívi Dóminum, et exaudívit me; * et ex ómnibus timóribus meis erípuit me.
33:5 Aspícite ad eum, ut exhilarémini, * et fácies vestræ ne erubéscant.
33:6 Ecce, miser clamávit, et Dóminus audívit, * et ex ómnibus angústiis eius salvávit eum.
33:7 Castra ponit ángelus Dómini * circa timéntes eum, et éripit eos.
33:8 Gustáte, et vidéte, quam bonus sit Dóminus; * beátus vir qui cónfugit ad eum.
33:9 Timéte Dóminum, sancti eius, * quia non est inópia timéntibus eum.
33:10 Poténtes facti sunt páuperes et esuriérunt; * quæréntes autem Dóminum nullo bono carébunt.
33:12 Veníte, fílii, audíte me; * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui díligit vitam, * desíderat dies, ut bonis fruátur?
33:14 Cóhibe linguam tuam a malo, * et lábia tua a verbis dolósis.
33:15 Recéde a malo, et fac bonum; * quære pacem, et sectáre eam.
33:16 Oculi Dómini respíciunt iustos, * et aures eius clamórem eórum.
33:17 Vultus Dómini aversátur faciéntes mala, * ut déleat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos; * et ex ómnibus angústiis eórum erípuit eos.
33:19 Prope est Dóminus contrítis corde, * et confráctos spíritu salvat.
33:20 Multa sunt mala iusti; * sed ex ómnibus éripit eum Dóminus.
33:21 Custódit ómnia ossa eius: * non confringétur ne unum quidem.
33:22 In mortem agit ímpium malítia, * et qui odérunt iustum, puniéntur.
33:23 Dóminus líberat ánimas servórum suórum, * neque puniétur, quicúmque confúgerit ad eum.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Veníte post me, dicit Dóminus, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Ant. Relíctis rétibus suis, * secúti sunt Dóminum Redemptórem.
Psalmus 44 [3]
44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:5 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum Redemptórem.
Ant. Relíctis rétibus suis, * secúti sunt Dóminum Redemptórem.
Psalm 44 [3]
44:2 Effúndit cor meum verbum bonum: * dico ego carmen meum regi;
44:2 Lingua mea stilus est * scribæ velócis.
44:3 Speciósus es forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia super lábia tua: * proptérea benedíxit tibi Deus in ætérnum.
44:4 Cinge gládium tuum super femur, * potentíssime,
44:5 Decórem tuum * et ornátum tuum!
44:6 Felíciter evéhere pro fide et pro iustítia, * et præclára gesta dóceat te déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli tibi subdúntur, * defíciunt corde inimíci regis.
44:8 Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi; * sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
44:9 Díligis iustítiam et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha et áloe et cássia fragrant vestiménta tua; * ex ǽdibus ebúrneis fídium sonus lætíficat te.
44:10 Fíliæ regum óbviam véniunt tibi, * regína adstat ad déxteram tuam ornáta auro ex Ophir.
44:11 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet rex pulchritúdinem tuam: * ipse est dóminus tuus; obséquere ei.
44:13 Et pópulus Tyri cum munéribus venit; * favórem tuum captant próceres plebis.
44:14 Tota decóra ingréditur fília regis; * textúræ áureæ sunt amíctus eius.
44:15 Amíctu variegáto indúta addúcitur ad regem; * vírgines post eam, sóciæ eius, adducúntur ad te.
44:16 Afferúntur cum lætítia et exsultatióne, * ingrediúntur in palátium regis.
44:17 Loco patrum tuórum erunt fílii tui; * constítues eos príncipes super totam terram.
44:18 Memorábo nomen tuum * in omnem generatiónem et generatiónem;
44:18 Proptérea pópuli celebrábunt te * in sǽculum sǽculi.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum Redemptórem.
℣. In omnem terram exívit sonus eórum.
℟. Et in fines orbis terræ verba eórum.
℣. In omnem terram exívit sonus eórum.
℟. Et in fines orbis terræ verba eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.
Our Father, who art in heaven, Hallowed be thy name. Thy kingdom come. Thy will be done on earth as it is in heaven. Give us this day our daily bread. And forgive us our trespasses, as we forgive those who trespass against us.
℣. And lead us not into temptation:
℟. But deliver us from evil.
Absolution. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 10:4-9
4 Finis legis, Christus, ad iustítiam omni credénti.
5 Móyses enim scripsit, quóniam iustítiam, quæ ex lege est, qui fécerit homo, vivet in ea.
6 Quæ autem ex fide est iustítia, sic dicit: Ne díxeris in corde tuo: Quis ascéndet in cælum? id est, Christum dedúcere:
7 Aut, Quis descéndet in abýssum? hoc est, Christum a mórtuis revocáre.
8 Sed quid dicit Scriptúra? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fídei, quod prædicámus.
9 Quia si confiteáris in ore tuo Dóminum Iesum, et in corde tuo credíderis quod Deus illum suscitávit a mórtuis, salvus eris.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Cum perambuláret Dóminus iuxta mare Galilǽæ, vidit Petrum et Andréam rétia mitténtes in mare, et vocávit eos, dicens:
* Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
℣. Erant enim piscatóres, et ait illis.
℟. Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Reading 1
De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 10:4-9
4 Finis legis, Christus, ad iustítiam omni credénti.
5 Móyses enim scripsit, quóniam iustítiam, quæ ex lege est, qui fécerit homo, vivet in ea.
6 Quæ autem ex fide est iustítia, sic dicit: Ne díxeris in corde tuo: Quis ascéndet in cælum? id est, Christum dedúcere:
7 Aut, Quis descéndet in abýssum? hoc est, Christum a mórtuis revocáre.
8 Sed quid dicit Scriptúra? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fídei, quod prædicámus.
9 Quia si confiteáris in ore tuo Dóminum Iesum, et in corde tuo credíderis quod Deus illum suscitávit a mórtuis, salvus eris.
℣. But thou, O Lord, have mercy upon us.
℟. Thanks be to God.

℟. Cum perambuláret Dóminus iuxta mare Galilǽæ, vidit Petrum et Andréam rétia mitténtes in mare, et vocávit eos, dicens:
* Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
℣. Erant enim piscatóres, et ait illis.
℟. Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Rom 10:10-15
10 Corde enim créditur ad iustítiam: ore autem conféssio fit ad salútem.
11 Dicit enim Scriptúra: Omnis qui credit in illum, non confundétur.
12 Non enim est distínctio Iudǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes qui ínvocant illum.
13 Omnis enim quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
14 Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? quómodo autem áudient sine prædicánte?
15 Quómodo vero prædicábunt nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona!
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Mox ut vocem Dómini prædicántis audívit beátus Andréas, relíctis rétibus, quorum usu actúque vivébat,
* Ætérnæ vitæ secútus est prǽmia largiéntem.
℣. Hic est qui pro amóre Christi pepéndit in cruce, et pro lege eius sustínuit passiónem.
℟. Ætérnæ vitæ secútus est prǽmia largiéntem.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Reading 2

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Rom 10:16-21
16 Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro?
17 Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
19 Sed dico: Numquid Israël non cognóvit? Primus Móyses dicit: Ego ad æmulatiónem vos addúcam in non gentem: in gentem insipiéntem, in iram vos mittam.
20 Isaías autem audet, et dicit: Invéntus sum a non quæréntibus me: palam appárui iis, qui me non interrogábant.
21 Ad Israël autem dicit: Tota die expándi manus meas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Doctor bonus et amícus Dei Andréas dúcitur ad crucem, quam a longe aspíciens dixit: Salve, crux,
* Súscipe discípulum eius, qui pepéndit in te magíster meus Christus.
℣. Salve, crux, quæ in córpore Christi dedicáta es, et ex membris eius tamquam margarítis ornáta.
℟. Súscipe discípulum eius, qui pepéndit in te magíster meus Christus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Súscipe discípulum eius, qui pepéndit in te magíster meus Christus.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Reading 3
Rom 10:16-21
16 Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro?
17 Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
19 Sed dico: Numquid Israël non cognóvit? Primus Móyses dicit: Ego ad æmulatiónem vos addúcam in non gentem: in gentem insipiéntem, in iram vos mittam.
20 Isaías autem audet, et dicit: Invéntus sum a non quæréntibus me: palam appárui iis, qui me non interrogábant.
21 Ad Israël autem dicit: Tota die expándi manus meas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem.
℣. But thou, O Lord, have mercy upon us.
℟. Thanks be to God.

℟. Doctor bonus et amícus Dei Andréas dúcitur ad crucem, quam a longe aspíciens dixit: Salve, crux,
* Súscipe discípulum eius, qui pepéndit in te magíster meus Christus.
℣. Salve, crux, quæ in córpore Christi dedicáta es, et ex membris eius tamquam margarítis ornáta.
℟. Súscipe discípulum eius, qui pepéndit in te magíster meus Christus.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. Súscipe discípulum eius, qui pepéndit in te magíster meus Christus.
Nocturn II.
Ant. Dignum sibi Dóminus * computávit Mártyrem, quem vocávit Apóstolum, dum esset in mari, allelúia.
Psalmus 46 [4]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dignum sibi Dóminus computávit Mártyrem, quem vocávit Apóstolum, dum esset in mari, allelúia.
Nocturn II.
Ant. Dignum sibi Dóminus * computávit Mártyrem, quem vocávit Apóstolum, dum esset in mari, allelúia.
Psalm 46 [4]
46:1 Omnes pópuli, pláudite mánibus, * exsultáte Deo voce lætítiæ,
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Súbicit pópulos nobis, * et natiónes pédibus nostris.
46:4 Eligit nobis hereditátem nostram, * glóriam Iacob, quem díligit.
46:5 Ascéndit Deus cum exsultatióne, * dóminus cum voce tubæ.
46:6 Psállite Deo, psállite; * psállite regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam rex omnis terræ est Deus, * psállite hymnum.
46:8 Deus regnat super natiónes, * deus sedet super sólium sanctum suum.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum pópulo Dei Abraham. * Nam Dei sunt próceres terræ: excélsus est valde.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Dignum sibi Dóminus computávit Mártyrem, quem vocávit Apóstolum, dum esset in mari, allelúia.
Ant. Diléxit Andréam * Dóminus in odórem suavitátis.
Psalmus 60 [5]
60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:7 Dies super dies regis adícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis.
Ant. Diléxit Andréam * Dóminus in odórem suavitátis.
Psalm 60 [5]
60:1 Audi, Deus, clamórem meum, * inténde oratióni meæ.
60:2 Ab extrémis terræ ad te clamo, * cum déficit cor meum.
60:3 In petram extólles me, dabis quiétam mihi, * quia præsídium es mihi, turris fortis contra inimícum.
60:4 Utinam hábitem in tabernáculo tuo semper, * confúgiam sub tegmen alárum tuárum!
60:5 Tu enim, Deus, audísti vota mea; * dedísti mihi hereditátem timéntium nomen tuum.
60:6 Dies ádice ad dies regis, * anni eius æquent generatiónes multas;
60:7 Regnet in ætérnum coram Deo; * grátiam et fidelitátem mitte, ut consérvent eum.
60:8 Sic cantábo nomen tuum semper, * et solvam vota mea omni die.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis.
Ant. Bíduo vivens * pendébat in cruce beátus Andréas pro Christi nómine, et docébat pópulum.
Psalmus 63 [6]
63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:6 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Bíduo vivens pendébat in cruce beátus Andréas pro Christi nómine, et docébat pópulum.
Ant. Bíduo vivens * pendébat in cruce beátus Andréas pro Christi nómine, et docébat pópulum.
Psalm 63 [6]
63:1 Audi, Deus, vocem meam, dum queror; * a timóre inimíci custódi vitam meam.
63:2 Prótege me a concílio malignórum, * a tumúltu agéntium iníqua.
63:3 Qui ácuunt ut gládium linguas suas, * dírigunt ut sagíttas verba venenáta,
63:4 Ut fériant ex látebris innocéntem, * de improvíso fériant eum nihil timéntes.
63:5 Fírmiter propónunt sibi rem malam, conspírant de láqueis tendéndis occúlte, * dicunt: Quis nos vidébit?
63:6 Excógitant nefária, * occúltant cogitatiónes excogitátas,
63:7 Et mens cuiúsque * et cor sunt profúnda.
63:8 Sed Deus ferit eos sagíttis, * de improvíso percutiúntur vulnéribus,
63:9 Et ruínam parat eis lingua ipsórum: * cápita movent omnes qui vident eos.
63:10 Et omnes timent et prǽdicant opus Dei, * et perpéndunt acta eius.
63:11 Lætátur iustus in Dómino et cónfugit ad eum, * et gloriántur omnes recti corde.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Bíduo vivens pendébat in cruce beátus Andréas pro Christi nómine, et docébat pópulum.
℣. Constítues eos príncipes super omnem terram.
℟. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Constítues eos príncipes super omnem terram.
℟. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
Our Father, who art in heaven, Hallowed be thy name. Thy kingdom come. Thy will be done on earth as it is in heaven. Give us this day our daily bread. And forgive us our trespasses, as we forgive those who trespass against us.
℣. And lead us not into temptation:
℟. But deliver us from evil.
Absolution. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Andréas Apóstolus, Bethsáidæ natus, qui est Galilǽæ vicus, frater Petri, discípulus Ioánnis Baptistæ, cum eum de Christo dicéntem audísset: Ecce Agnus Dei; secútus Iesum, fratrem quoque suum ad eúndem perdúxit. Cum póstea una cum fratre piscarétur in mari Galilǽæ, ambo a prætereúnte Christo Dómino ante álios Apóstolos vocáti illis verbis: Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum; nullam interponéntes moram, et relíctis rétibus, secúti sunt eum. Post cuius passiónem et resurrectiónem, Andréas, cum in Scýthiam Európæ, quæ ei província ad Christi fidem dísseminandam obtígerat, venísset, deínde Epírum ac Thráciam peragrásset; doctrína et miráculis innumerábiles hómines ad Christum convértit. Post, Patras Acháiæ proféctus, et in ea urbe plúrimis ad veritátem evangélicam perdúctis, Ægéam procónsulem, prædicatióni evangélicæ resisténtem, libérrime increpávit, quod, qui iudex hóminum habéri vellet, Christum Deum ómnium iúdicem, a dæmónibus elúsus, non agnósceret.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Homo Dei ducebátur ut crucifígerent eum: pópulus autem clamábat voce magna, dicens:
* Innocens eius sanguis sine causa damnátur.
℣. Cumque dúcerent eum ut crucifigerétur, factus est concúrsus populórum clamántium et dicéntium.
℟. Innocens eius sanguis sine causa damnátur.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Reading 4

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Tum Ægéas irátus, Désine, inquit, Christum iactáre, cui simília verba nihil profuérunt, quóminus a Iudǽis crucifigerétur. Andréam vero de Christo nihilóminus líbere prædicántem quod pro salúte humáni géneris se crucifigéndum obtulísset, ímpia oratióne interpéllat, ac demum hortátur, ut sibi cónsulens, diis velit immoláre. Cui Andréas: Ego omnipoténti Deo, qui unus et verus est, ímmolo cotídie, non taurórum carnes, nec hircórum sánguinem, sed immaculátum Agnum in altári; cuius carnem posteáquam omnis pópulus credéntium manducáverit, Agnus, qui sacrificátus est, ínteger persevérat et vivus. Quam ob rem ira accénsus Ægéas, iubet eum in cárcerem detrúdi unde pópulus Andréam fácile liberásset, nisi ipse sedásset multitúdinem, veheméntius rogans, ne se ad optatíssimam martýrii corónam properántem impedírent.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. O bona crux, quæ decórem et pulchritúdinem de membris Dómini suscepísti; áccipe me ab homínibus, et redde me magístro meo:
* Ut per te me recípiat, qui per te me redémit.
℣. Beátus Andréas expánsis mánibus ad cælum orábat, dicens: Salva me, bona crux.
℟. Ut per te me recípiat, qui per te me redémit.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Reading 5

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Igitur paulo post in tribúnal prodúctum, cum Ægéas crucis extolléntem mystéria sibíque suam impietátem exprobrántem diútius ferre non posset, in crucem tolli, et Christi mortem imitári iussit. Addúctus Andréas ad locum martýrii, cum crucem vidísset, longe exclamáre cœpit: O bona crux, quæ decórem ex membris Dómini suscepísti, diu desideráta, sollícite amáta, sine intermissióne quæsíta, et aliquándo cupiénti ánimo præparáta: áccipe me ab homínibus, et redde me magístro meo; ut per te me recípiat, qui per te me redémit. Itaque cruci affíxus est: in qua bíduum vivus pendens, et Christi fidem prædicáre nunquam intermíttens, ad eum migrávit, cuius mortis similitúdinem concupíerat. Quæ ómnia presbýteri et diáconi Acháiæ, qui eius passiónem scripsérunt, se ita ut commemoráta sunt, audísse et vidísse testántur. Eius ossa primum Constantíno imperatóre Constantinópolim, deínde Amálphim transláta sunt. Caput, Pio secúndo Pontífice, Romam allátum, in basílica sancti Petri collocátum est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Expándi manus meas tota die in cruce ad pópulum non credéntem, sed contradicéntem mihi:
* Qui ámbulant vias non bonas, sed post peccáta sua.
℣. Deus ultiónum Dóminus, Deus ultiónum líbere egit: exaltáre, qui iúdicas terram, redde retributiónem supérbis.
℟. Qui ámbulant vias non bonas, sed post peccáta sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Qui ámbulant vias non bonas, sed post peccáta sua.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Reading 6

Nocturn III.
Ant. Non me permíttas, Dómine, * fámulum tuum a te separári: tempus est ut commendétur terræ corpus meum, et me ad te veníre iubéas.
Psalmus 74 [7]
74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Non me permíttas, Dómine, fámulum tuum a te separári: tempus est ut commendétur terræ corpus meum, et me ad te veníre iubéas.
Nocturn III.
Ant. Non me permíttas, Dómine, * fámulum tuum a te separári: tempus est ut commendétur terræ corpus meum, et me ad te veníre iubéas.
Psalm 74 [7]
74:1 Celebrámus te, Dómine, celebrámus, * et prædicámus nomen tuum, enarrámus mirabília tua.
74:2 Quando statúero tempus, * ego secúndum ius iudicábo.
74:3 Etsi moveátur terra cum ómnibus íncolis suis: * ego firmávi colúmnas eius.
74:4 Dico insoléntibus: Nolíte insoléscere, * et ímpiis: Nolíte extóllere cornu.
74:5 Nolíte extóllere contra Altíssimum cornu vestrum, * nolíte loqui contra Deum protérva.
74:6 Neque enim ab Oriénte neque ab Occidénte neque a desérto neque a móntibus: * sed Deus est iudex:
74:7 Hunc déprimit, et illum extóllit, * nam in manu Dómini calix est, qui spumat vino, plenus mixto:
74:8 Et propínat ex eo; usque ad fæces sorbébunt, * bibent omnes ímpii terræ.
74:9 Ego autem exsultábo in ætérnum, * psallam Deo Iacob.
74:10 Et ómnia córnua impiórum confríngam; * extolléntur córnua iusti.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Non me permíttas, Dómine, fámulum tuum a te separári: tempus est ut commendétur terræ corpus meum, et me ad te veníre iubéas.
Ant. Andréas vero rogábat pópulum, * ut non impedíret passiónem ipsíus.
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Andréas vero rogábat pópulum, ut non impedíret passiónem ipsíus.
Ant. Andréas vero rogábat pópulum, * ut non impedíret passiónem ipsíus.
Psalm 96 [8]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * iustítia et ius fundaméntum sunt sólii eius.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos eius.
96:4 Fúlgura eius collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant iustítiam eius; * et omnes pópuli vident glóriam eius.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Iuda * propter iudícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum eius.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Andréas vero rogábat pópulum, ut non impedíret passiónem ipsíus.
Ant. Accipe me ab homínibus * et redde me magístro meo: ut per te me recípiat, qui per te me redémit, allelúia.
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Accipe me ab homínibus et redde me magístro meo: ut per te me recípiat, qui per te me redémit, allelúia.
Ant. Accipe me ab homínibus * et redde me magístro meo: ut per te me recípiat, qui per te me redémit, allelúia.
Psalm 98 [9]
98:1 Dóminus regnat: tremunt pópuli; * sedet super Chérubim: movétur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Célebrent nomen tuum magnum et treméndum: sanctum est illud. * Et regnat potens qui iustítiam díligit:
98:4 Tu stabilísti quæ recta sunt, * iustítiam et ius tu exérces in Iacob.
98:5 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad scabéllum pedum eius: * sanctum est illud.
98:6 Móyses et Aaron sunt inter sacerdótes eius, * et Sámuel inter eos qui invocábant nomen eius:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos. * In colúmna nubis loquebátur ad eos:
98:8 Audiébant mandáta eius, * et præcéptum, quod dedit eis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudísti eos; * Deus, propítius fuísti eis, sed ultus es iniúrias eórum.
98:10 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad montem sanctum eius: * nam sanctus est Dóminus, Deus noster.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Accipe me ab homínibus et redde me magístro meo: ut per te me recípiat, qui per te me redémit, allelúia.
℣. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus.
℟. Nimis confortátus est principátus eórum.
℣. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus.
℟. Nimis confortátus est principátus eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.
Our Father, who art in heaven, Hallowed be thy name. Thy kingdom come. Thy will be done on earth as it is in heaven. Give us this day our daily bread. And forgive us our trespasses, as we forgive those who trespass against us.
℣. And lead us not into temptation:
℟. But deliver us from evil.
Absolution. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 4:18-22
In illo témpore: Ambulans Iesus iuxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem eius, mitténtes rete in mare. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 5 in Evangelia
Audístis, fratres caríssimi, quia ad uníus iussiónis vocem Petrus et Andréas relíctis rétibus secúti sunt Redemptórem. Nulla vero hunc fácere adhuc mirácula víderant, nihil ab eo de prǽmio ætérnæ retributiónis audíerant: et tamen ad unum Dómini præcéptum hoc quod possidére videbántur, oblíti sunt. Quanta nos eius mirácula vidémus, quot flagéllis afflígimur, quántis minárum asperitátibus deterrémur, et tamen vocántem sequi contémnimus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Orávit sanctus Andréas, dum respíceret in cælum, et voce magna clamávit et dixit: Tu es Deus meus, quem vidi: ne me patiáris ab ímpio iúdice depóni:
* Quia virtútem sanctæ crucis agnóvi.
℣. Tu es magíster meus Christus, quem diléxi, quem cognóvi, quem conféssus sum: tantúmmodo in ista voce exáudi me.
℟. Quia virtútem sanctæ crucis agnóvi.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Reading 7

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
In cælo iam sedet, qui de conversióne nos ádmonet; iam iugo fídei colla géntium súbdidit, iam mundi glóriam strávit, iam ruínis eius crebrescéntibus, distrícti sui iudícii diem propinquántem denúntiat: et tamen supérba mens nostra adhuc non vult hoc sponte desérere, quod cotídie perdit invíta. Quid ergo, fratres caríssimi, quid in eius iudício dictúri sumus, qui ab amóre præséntis sǽculi nec præcéptis fléctimur, nec verbéribus emendámur?
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Videns crucem Andréas exclamávit, dicens: O crux admirábilis, o crux desiderábilis, o crux quæ per totum mundum rútilas:
* Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit.
℣. O bona crux, quæ decórem et pulchritúdinem de membris Dómini suscepísti.
℟. Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Reading 8
In cælo iam sedet, qui de conversióne nos ádmonet; iam iugo fídei colla géntium súbdidit, iam mundi glóriam strávit, iam ruínis eius crebrescéntibus, distrícti sui iudícii diem propinquántem denúntiat: et tamen supérba mens nostra adhuc non vult hoc sponte desérere, quod cotídie perdit invíta. Quid ergo, fratres caríssimi, quid in eius iudício dictúri sumus, qui ab amóre præséntis sǽculi nec præcéptis fléctimur, nec verbéribus emendámur?
℣. But thou, O Lord, have mercy upon us.
℟. Thanks be to God.

℟. Videns crucem Andréas exclamávit, dicens: O crux admirábilis, o crux desiderábilis, o crux quæ per totum mundum rútilas:
* Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit.
℣. O bona crux, quæ decórem et pulchritúdinem de membris Dómini suscepísti.
℟. Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. Súscipe discípulum Christi, ac per te me recípiat, qui per te móriens me redémit.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Sed fortásse áliquis tácitis sibi cogitatiónibus dicat: Ad vocem Domínicam utérque iste piscátor quid, aut quantum dimísit, qui pene nihil hábuit? Sed hac in re, fratres caríssimi, afféctum debémus pótius pensáre quam censum. Multum relíquit, qui sibi nihil retínuit: multum relíquit, qui quantúmlibet parum, totum deséruit. Certe nos et hábita cum amóre possidémus, et ea, quæ mínime habémus, ex desidério quǽrimus. Multum ergo Petrus et Andréas dimísit, quando utérque étiam desidéria habéndi derelíquit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Reading 9
Sed fortásse áliquis tácitis sibi cogitatiónibus dicat: Ad vocem Domínicam utérque iste piscátor quid, aut quantum dimísit, qui pene nihil hábuit? Sed hac in re, fratres caríssimi, afféctum debémus pótius pensáre quam censum. Multum relíquit, qui sibi nihil retínuit: multum relíquit, qui quantúmlibet parum, totum deséruit. Certe nos et hábita cum amóre possidémus, et ea, quæ mínime habémus, ex desidério quǽrimus. Multum ergo Petrus et Andréas dimísit, quando utérque étiam desidéria habéndi derelíquit.
℣. But thou, O Lord, have mercy upon us.
℟. Thanks be to God.

Te Deum
We praise thee, O God, * we acknowledge thee to be the Lord.
All the earth doth worship thee, * the Father everlasting.
To thee all Angels cry aloud, * the Heavens, and all the Powers therein.
To thee Cherubim and Seraphim * continually do cry.
bow head Holy, Holy, Holy * Lord God of Sabaoth;
Heaven and earth are full * of the Maiesty of thy glory.
The glorious company of the Apostles * praise thee.
The goodly fellowship of the Prophets * praise thee.
The noble army of Martyrs * praise thee.
The holy Church throughout all the world * doth acknowledge thee;
The Father, * of an infinite Maiesty.
Thine honourable, true, * and only Son;
Also the Holy Ghost, * the Comforter.
Thou art the King of Glory, * O Christ.
Thou art the everlasting * Son of the Father.
During the following verse all make a profound bow: When thou tookest upon thee to deliver man, * thou didst not abhor the Virgin's womb.
When thou hadst overcome the sharpness of death, * thou didst open the Kingdom of Heaven to all believers.
Thou sittest at the right hand of God, * in the glory of the Father.
We believe that thou shalt come * to be our Iudge.
Kneel for the following verse
We therefore pray thee, help thy servants, * whom thou hast redeemed with thy precious Blood.
Make them to be numbered with thy Saints, * in glory everlasting.
O Lord, save thy people, * and bless thine heritage.
Govern them, * and lift them up for ever.
Day by day * we magnify thee;
During the following verse, by local custom, all make a profound bow. And we worship thy Name * ever, world without end.
Vouchsafe, O Lord, to keep us * this day without sin.
O Lord, have mercy upon us, * have mercy upon us.
O Lord, let thy mercy lighten upon us, * as our trust is in thee.
O Lord, in thee have I trusted, * let me never be confounded.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Prayer {ex Proprio Sanctorum}
℣. O Lord, hear my prayer.
℟. And let my cry come unto thee.
Let us pray.
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor.
Through Iesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusion
℣. O Lord, hear my prayer.
℟. And let my cry come unto thee.
℣. Let us bless the Lord.
℟. Thanks be to God.
℣. May the souls of the faithful, through the mercy of God, rest in peace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help